- MAJORICA
- MAJORICAalias Balearis maior, insul. Mallorca incolis, Maiorque Gallis, satis ampla Hispan. in mari Mediterraneo inter Minoricam ad Ortum et Ebusum ad Occidentem, cum quibus regnum Maioricae constituit. Alias Reges habuit proprios, nunc subest Regi Hispan. ut Arogoniae Regi. Circuitus est fere 110. mill. pass. eius praecipua est urbs Palma, Mallorca, Episcopalis sub Archiepiscopo tarraconensi, ampla et permunita, cum portu in ora Occidentali Insulae, in qua etiam Alcudia oppidulum in parte Orientali cum 34. castris seu vicis. Paul. Ferragutus, indigena. Incolae insulae huius habentur piraticâ infames, terram sertilem colunt, licet satis illa ad mare cliv osa sit. Sub Romanis olim, dein Pisanis fuit, donec a Saracenis capta est: quibus inde pulsis Arragonii et Castellani hîc rerum potiti sunt. A. C. 1230. et Iacobus, ex Arragonensi familiâ regnum hoc tenuit, eô postmodum exutus: Hodie ut dictum, sub Regibus Hispan. est. Patria Raimundi Lullii, Marescalli Ornani, duorum Magn. Ord. Melit. Magistrorum, ex illustri Cottonerorum familia, etc. Ptol. l. 2. Mela, l. 2. Strabo, l. 3. Plinius, l. 3. c. 5. Florus, l. 3. c. 22. Mariana, Maiernus, Turquetus, etc. Celebris praeterea insula est commerciô nummorum, qui, Reales dicti, ibi cuduntur. Addo, quod sub Iacobo I. cognomine Expugnatore, Insulae Baleares Maiorica et Minorica Saracenis ereptae sunt, quorum ultimum Regem, nomine Retabahig, Iacobus arreptum barbâ ex latibulo, quemadmodum se facturum iuraverat, protraxit, idem Horn. p. 173.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.